Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.65.9 | Liv. 3.66.6 (English) | >>Liv. 3.67.6 |
3.66.3ad quarum primum strepitum , uelut
signo accepto , arma cepere Aequi ac Uolsci , simul quod persuaserant
iis duces , cupidi praedarum , biennio ante dilectum
indictum haberi non potuisse , abnuente iam plebe imperium :
3.66.4eo aduersus se non esse missos exercitus . dissolui licentia
militandi morem , nec pro communi iam patria Romam esse .
quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos
uerti . occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem
esse .
coniunctis exercitibus Latinum primum agrum
perpopulati sunt ; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat ,
tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa
Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere ,
uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes .
unde postquam inulti , praedam prae se agentes , retro ad
Corbionem agmine iere , Quinctius consul ad contionem
populum uocauit .
3.66.5
3.66.6
ch. 67
3.67.1
3.67.2
3.67.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.65.9 | Liv. 3.66.6 (English) | >>Liv. 3.67.6 |