3.67.8manente in eosdem
priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos
uiros honoratissimosque passi sumus.
3.67.9tribunos plebis
creare iterum uoluistis; creastis. consules facere uestrarum
partium; etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque
magistratum plebi donum fieri uidimus. auxilium tribunicium,
prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus,
sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa
tulimus et ferimus.
3.67.10qui finis erit discordiarum? ecquando
unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam
licebit? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores.
3.67.11satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos
Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons;
Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in
aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri,
in nos armati estis.
ch. 68
3.68.1
agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum
feceritis et carcerem impleueritis principibus,
3.68.2iisdem
istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam,
aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros
ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim
tecta.
3.68.3at enim communis res per haec loco est peiore; ager
uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid
tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicuique
ex agris sua damna nuntiabuntur.
3.68.4quid est tandem
domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac
restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent,
et criminum in principes et legum aliarum super alias ut contionum;
sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam
re [fortuna] domum auctior rediit.