3.67.11satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos
Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons;
Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in
aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri,
in nos armati estis.
ch. 68
3.68.1
agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum
feceritis et carcerem impleueritis principibus,
3.68.2iisdem
istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam,
aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros
ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim
tecta.
3.68.3at enim communis res per haec loco est peiore; ager
uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid
tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicuique
ex agris sua damna nuntiabuntur.
3.68.4quid est tandem
domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac
restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent,
et criminum in principes et legum aliarum super alias ut contionum;
sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam
re [fortuna] domum auctior rediit.
3.68.5ecquis rettulit aliquid
ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates
publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute innocentiaque,
sed auxilio alieno tuti sitis?
3.68.6at hercules, cum
stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris,
non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes,
non in contione patres Romani horrebant, praeda parta
agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae
simul priuatae triumphantes domum ad penates redibatis:
nunc oneratum uestris fortunis hostem abire sinitis.