3.69.7cognoscendis
causis eorum qui nomina non dedissent bello perfecto
se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non
probassent causam,—omnis iuuentus adfuit postero die.
3.69.8cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores
singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo mature
perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex
aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota
ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus ueterum
militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum
lapidem.
3.69.9insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque
ad Corbionem castris sunt coniuncta.
3.69.10tertio die,
cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia
culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est
facta.
ch. 70
3.70.1
in exercitu Romano cum duo consules essent potestate
pari, quod saluberrimum in administratione magnarum
rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam
erat; et praelatus ille facilitati submittentis se comiter
respondebat communicando consilia laudesque et aequando
imparem sibi.
3.70.2in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa
sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media
acies tuenda; legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.
3.70.3pedites ab dextro cornu egregie pugnauere, haud
segniter resistentibus Uolscis.
3.70.4P. Sulpicius per mediam
hostium aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem
reuerti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines
reficeret terga impugnare hostium satius uisum est; momentoque
temporis in auersam incursando aciem ancipiti terrore
dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Uolscorum
et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent.