3.68.13nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos
populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris
exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc
belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.'
ch. 69
3.69.1
raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam
tunc seuerissimi consulis fuit.
3.69.2iuuentus quoque, quae inter
tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus
patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et
agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis
quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira impleuere.
3.69.3in senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium
omnes uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri,
et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari,
dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni,
plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.
3.69.4alios
consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos
aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem
fecisse: T. Quinctium orationem memorem maiestatis
patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis
habuisse.
3.69.5orare eum collegamque ut capesserent rem publicam;
orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum
ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedientem
in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribunos
communem patriam auxiliumque eorum implorare uastatis
agris, urbe prope oppugnata.
3.69.6consensu omnium dilectus
decernitur habeturque. cum in contione pronuntiassent
tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores
postero die prima luce in campo Martio adessent;