3.6.7non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit
inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria
uastatos. ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret,
perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu
agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia.
3.6.8mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Seruilius
exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique
principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut
non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat,
sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent.
3.6.9munus uigiliarum
senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant,
per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat;
ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.
ch. 7
3.7.1
deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac
fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum
potius mentem quam hostium dedit.
3.7.2adeo enim nullam
spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana
moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque
imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim
3.7.3castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter
tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus
tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum
copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuersisque
itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles
transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est.
3.7.4interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia
solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus infesto
agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam
obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.