3.6.9munus uigiliarum
senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant,
per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat;
ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.
ch. 7
3.7.1
deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac
fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum
potius mentem quam hostium dedit.
3.7.2adeo enim nullam
spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana
moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque
imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim
3.7.3castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter
tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus
tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum
copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuersisque
itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles
transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est.
3.7.4interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia
solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus infesto
agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam
obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
3.7.5ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia
obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem.
ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua
sociis parum felix in praesentia fuit.
3.7.6haud minor Romae
fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat.
consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri,
M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius
curio maximus;