Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.1 | Liv. 3.70.10 (English) | >>Liv. 3.71.2 |
3.70.6nec fugare equitem integrum
satis esse : conficerent equos uirosque , ne quis reueheretur
inde ad proelium aut integraret pugnam ; non posse illos
resistere sibi , quibus conferta peditum acies cessiset .
haud
surdis auribus dicta . impressione una totum equitatum
fudere , magnam uim ex equis praecipitauere , ipsos equosque
spiculis confodere .
is finis pugnae equestris fuit . tunc
adorti peditum aciem , nuntios ad consules rei gestae mittunt ,
ubi iam inclinabatur hostium acies . nuntius deinde
et uincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum
perculit Aequos .
in media primum acie uinci coepti , qua
permissus equitatus turbauerat ordines ;
3.70.10sinistrum deinde
cornu ab Quinctio consule pelli coeptum ; in dextro plurimum
laboris fuit . ibi Agrippa , aetate uiribusque ferox , cum
omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret ,
arrepta signa ab signiferis ipse inferre , quaedam iacere etiam
in confertos hostes coepit ;
3.70.11cuius ignominiae metu concitati
milites inuasere hostem . ita aequata ex omni parte uictoria
est . nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam se imminere
hostium castris ; nolle inrumpere antequam sciat debellatum
et in sinistro cornu esse :
3.70.12si iam fudisset hostes , conferret
ad se signa , ut simul omnis exercitus praeda potiretur .
uictor Agrippa cum mutua gratulatione ad uictorem collegam
castraque hostium uenit . ibi paucis defendentibus
momentoque fusis , sine certamine in munitiones inrumpunt ,
praedaque ingenti compotem exercitum suis etiam rebus
reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt .
3.70.7
3.70.8
3.70.9
3.70.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.1 | Liv. 3.70.10 (English) | >>Liv. 3.71.2 |