Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.2 | Liv. 3.70.11 (English) | >>Liv. 3.71.3 |
3.70.8is finis pugnae equestris fuit . tunc
adorti peditum aciem , nuntios ad consules rei gestae mittunt ,
ubi iam inclinabatur hostium acies . nuntius deinde
et uincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum
perculit Aequos .
in media primum acie uinci coepti , qua
permissus equitatus turbauerat ordines ;
3.70.10sinistrum deinde
cornu ab Quinctio consule pelli coeptum ; in dextro plurimum
laboris fuit . ibi Agrippa , aetate uiribusque ferox , cum
omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret ,
arrepta signa ab signiferis ipse inferre , quaedam iacere etiam
in confertos hostes coepit ;
3.70.11cuius ignominiae metu concitati
milites inuasere hostem . ita aequata ex omni parte uictoria
est . nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam se imminere
hostium castris ; nolle inrumpere antequam sciat debellatum
et in sinistro cornu esse :
3.70.12si iam fudisset hostes , conferret
ad se signa , ut simul omnis exercitus praeda potiretur .
uictor Agrippa cum mutua gratulatione ad uictorem collegam
castraque hostium uenit . ibi paucis defendentibus
momentoque fusis , sine certamine in munitiones inrumpunt ,
praedaque ingenti compotem exercitum suis etiam rebus
reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt .
triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu
accipio , nec traditur causa spreti aut non sperati honoris .
ego quantum in tanto interuallo temporum conicio , cum
Ualerio atque Horatio consulibus qui praeter Uolscos et
Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant negatus
ab senatu triumphus esset , uerecundiae fuit pro parte
dimidia rerum consulibus petere triumphum , ne etiamsi
impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita
uideretur .
3.70.9
3.70.13
3.70.14
3.70.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.2 | Liv. 3.70.11 (English) | >>Liv. 3.71.3 |