3.70.15ego quantum in tanto interuallo temporum conicio, cum
Ualerio atque Horatio consulibus qui praeter Uolscos et
Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant negatus
ab senatu triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte
dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi
impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita
uideretur.
ch. 71
3.71.1
uictoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de
finibus sociorum iudicium populi deformauit.
3.71.2Aricini atque
Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent,
multis in uicem cladibus fessi iudicem populum Romanum
cepere.
3.71.3cum ad causam orandam uenissent, concilio populi
a magistratibus dato magna contentione actum. iamque
editis testibus, cum tribus uocari et populum inire suffragium
oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu, et
'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere, errare ego
3.71.4populum in hac causa non patiar.' cum ut uanum eum
negarent consules audiendum esse uociferantemque prodi
publicam causam submoueri iussissent, tribunos appellat.
3.71.5tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam
regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet Scaptius
diceret.
3.71.6ibi infit annum se tertium et octogensimum
agere, et in eo agro de quo agitur militasse, non iuuenem,
uicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum.
3.71.7eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae
infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum
fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani
factum. mirari se quonam ore Ardeates Aricinique,
cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana
re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint,
intercepturos sperent.