Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.12 | Liv. 3.71.4 (English) | >>Liv. 3.72.3 |
3.71.1
uictoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de
finibus sociorum iudicium populi deformauit .
Aricini atque
Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent ,
multis in uicem cladibus fessi iudicem populum Romanum
cepere .
cum ad causam orandam uenissent , concilio populi
a magistratibus dato magna contentione actum . iamque
editis testibus , cum tribus uocari et populum inire suffragium
oporteret , consurgit P . Scaptius de plebe , magno natu , et
'si licet ' inquit , 'consules , de re publica dicere , errare ego
3.71.4populum in hac causa non patiar .' cum ut uanum eum
negarent consules audiendum esse uociferantemque prodi
publicam causam submoueri iussissent , tribunos appellat .
tribuni , ut fere semper reguntur a multitudine magis quam
regunt , dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet Scaptius
diceret .
ibi infit annum se tertium et octogensimum
agere , et in eo agro de quo agitur militasse , non iuuenem ,
uicesima iam stipendia merentem , cum ad Coriolos sit bellatum .
3.71.7eo rem se uetustate oblitteratam , ceterum suae memoriae
infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum
fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani
factum . mirari se quonam ore Ardeates Aricinique ,
cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana
re , eum se a populo Romano , quem pro domino iudicem fecerint ,
intercepturos sperent .
sibi exiguum uitae tempus
superesse ; non potuisse se tamen inducere in animum quin ,
quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset , eum senex
quoque uoce , qua una posset , uindicaret . magnopere se
suadere populo ne inutili pudore suam ipse causam damnaret .
3.71.2
3.71.3
3.71.5
3.71.6
3.71.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.70.12 | Liv. 3.71.4 (English) | >>Liv. 3.72.3 |