ch. 72
3.72.1
consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu
etiam audiri animaduertissent, deos hominesque testantes
flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt.
3.72.2cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore
exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo,
cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici
esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum
amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
3.72.3nam famae
quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent:
hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire,
hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos?
3.72.4Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos
populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum
Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam
laturum.
3.72.5quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse
ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum
id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.
3.72.6haec consules, haec patres uociferantur; sed plus cupiditas
et auctor cupiditatis [Scaptius] ualet. uocatae tribus iudicauerunt
agrum publicum populi Romani esse.
3.72.7nec abnuitur
ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane
quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non
Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque
acerbius uisum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus
et ab externis mansit.