3.71.7eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae
infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum
fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani
factum. mirari se quonam ore Ardeates Aricinique,
cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana
re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint,
intercepturos sperent.
3.71.8sibi exiguum uitae tempus
superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin,
quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset, eum senex
quoque uoce, qua una posset, uindicaret. magnopere se
suadere populo ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.
ch. 72
3.72.1
consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu
etiam audiri animaduertissent, deos hominesque testantes
flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt.
3.72.2cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore
exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo,
cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici
esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum
amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
3.72.3nam famae
quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent:
hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire,
hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos?
3.72.4Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos
populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum
Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam
laturum.
3.72.5quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse
ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum
id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.