Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.71.6 | Liv. 3.72.5 (English) | >>Liv. 4.1.1 |
3.72.2cum iis circumire tribus , orare ne pessimum facinus peiore
exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo ,
cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici
esse , nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur , quantum
amittatur alienandis iniuria sociorum animis .
nam famae
quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent :
hoc legatos referre domum , hoc uolgari , hoc socios audire ,
hoc hostes , quo cum dolore hos , quo cum gaudio illos ?
3.72.4Scaptione hoc , contionali seni , adsignaturos putarent finitimos
populos ? clarum hac fore imagine Scaptium ; sed populum
Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam
laturum .
quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse
ut sibi controuersiosam adiudicaret rem ? Scaptium ipsum
id quidem , etsi praemortui iam sit pudoris , non facturum .
haec consules , haec patres uociferantur ; sed plus cupiditas
et auctor cupiditatis [Scaptius ] ualet . uocatae tribus iudicauerunt
agrum publicum populi Romani esse .
nec abnuitur
ita fuisse , si ad iudices alios itum foret ; nunc haud sane
quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii ; idque non
Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque
acerbius uisum . reliquum anni quietum ab urbanis motibus
et ab externis mansit .
3.72.3
3.72.5
3.72.6
3.72.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.71.6 | Liv. 3.72.5 (English) | >>Liv. 4.1.1 |