ch. 8
3.8.1
inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore
tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora
salubriora esse incipere,
3.8.2uersisque animis iam ad publicam
curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publicola
tertio die quam interregnum inierat consules creat L.
Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille
Uetusius fuit.
3.8.3ante diem tertium idus Sextiles consulatum
ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum
sed ultro etiam inferre posset.
3.8.4igitur nuntiantibus Hernicis
in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium.
duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in
Uolscos ad bellum ultro inferendum:
3.8.5Tricipitinus populationibus
arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam
in Hernicos procedit.
3.8.6Ueturius primo proelio hostes fundit
fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum
agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde
demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabinumque;
ex Gabino in Tusculanos flexere colles.
3.8.7urbi
quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita
quam quod ad arcendam uim parum uirium esset. Q.
Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque
praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.
3.8.8itaque hostes
praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non
ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab
urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium
incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum
et ad certamen intentum.
3.8.9igitur praeparatis animis
repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores
multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in
cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt.
3.8.10ibi Uolscum nomen prope deletum est. tredecim milia
quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille
septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem
militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi adiectum
aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.
3.8.11uictor
consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit.
tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique adflictas
uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo
anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus
etiam castra capta.