3.7.6haud minor Romae
fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat.
consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri,
M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius
curio maximus;
3.7.7et per ignota capita late uagata est uis
morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum
ac uota uertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum
ire pacemque exposcere deum,
3.7.8ad id quod sua quemque
mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra
implent. stratae passim matres, crinibus templa uerrentes,
ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
ch. 8
3.8.1
inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore
tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora
salubriora esse incipere,
3.8.2uersisque animis iam ad publicam
curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publicola
tertio die quam interregnum inierat consules creat L.
Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille
Uetusius fuit.
3.8.3ante diem tertium idus Sextiles consulatum
ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum
sed ultro etiam inferre posset.
3.8.4igitur nuntiantibus Hernicis
in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium.
duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in
Uolscos ad bellum ultro inferendum:
3.8.5Tricipitinus populationibus
arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam
in Hernicos procedit.
3.8.6Ueturius primo proelio hostes fundit
fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum
agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde
demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabinumque;
ex Gabino in Tusculanos flexere colles.