Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.7.5 | Liv. 3.8.6 (English) | >>Liv. 3.9.1 |
3.8.2uersisque animis iam ad publicam
curam , cum aliquot interregna exissent , P . Ualerius Publicola
tertio die quam interregnum inierat consules creat L .
Lucretium Tricipitinum et T . Ueturium Geminum , siue ille
Uetusius fuit .
ante diem tertium idus Sextiles consulatum
ineunt , iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum
sed ultro etiam inferre posset .
igitur nuntiantibus Hernicis
in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium .
duo consulares exercitus scripti . Ueturius missus in
Uolscos ad bellum ultro inferendum :
3.8.5Tricipitinus populationibus
arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam
in Hernicos procedit .
Ueturius primo proelio hostes fundit
fugatque : Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum
agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum , inde
demissum in campos . uastauere agros Praenestinum Gabinumque ;
ex Gabino in Tusculanos flexere colles .
urbi
quoque Romae ingens praebitus terror , magis in re subita
quam quod ad arcendam uim parum uirium esset . Q .
Fabius praeerat urbi ; is armata iuuentute dispositisque
praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit .
itaque hostes
praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non
ausi , cum circumacto agmine redirent quanto longius ab
urbe hostium abscederent eo solutiore cura , in Lucretium
incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum
et ad certamen intentum .
igitur praeparatis animis
repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores
multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in
cauas ualles , cum exitus haud in facili essent , circumueniunt .
3.8.3
3.8.4
3.8.6
3.8.7
3.8.8
3.8.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.7.5 | Liv. 3.8.6 (English) | >>Liv. 3.9.1 |