Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.7.7 | Liv. 3.8.7 (English) | >>Liv. 3.9.4 |
3.8.4igitur nuntiantibus Hernicis
in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium .
duo consulares exercitus scripti . Ueturius missus in
Uolscos ad bellum ultro inferendum :
3.8.5Tricipitinus populationibus
arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam
in Hernicos procedit .
Ueturius primo proelio hostes fundit
fugatque : Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum
agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum , inde
demissum in campos . uastauere agros Praenestinum Gabinumque ;
ex Gabino in Tusculanos flexere colles .
urbi
quoque Romae ingens praebitus terror , magis in re subita
quam quod ad arcendam uim parum uirium esset . Q .
Fabius praeerat urbi ; is armata iuuentute dispositisque
praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit .
itaque hostes
praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non
ausi , cum circumacto agmine redirent quanto longius ab
urbe hostium abscederent eo solutiore cura , in Lucretium
incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum
et ad certamen intentum .
igitur praeparatis animis
repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores
multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in
cauas ualles , cum exitus haud in facili essent , circumueniunt .
ibi Uolscum nomen prope deletum est . tredecim milia
quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga , mille
septingentos quinquaginta uiuos captos , signa uiginti septem
militaria relata in quibusdam annalibus inuenio , ubi etsi adiectum
aliquid numero sit , magna certe caedes fuit .
uictor
consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit .
tum consules castra coniungunt , et Uolsci Aequique adflictas
uires suas in unum contulere . tertia illa pugna eo
anno fuit . eadem fortuna uictoriam dedit ; fusis hostibus
etiam castra capta .
3.8.6
3.8.7
3.8.8
3.8.9
3.8.10
3.8.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.7.7 | Liv. 3.8.7 (English) | >>Liv. 3.9.4 |