3.8.11uictor
consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit.
tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique adflictas
uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo
anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus
etiam castra capta.
ch. 9
3.9.1
sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque
belli res extemplo urbanos motus excitauerunt.
3.9.2C. Terentilius
Harsa tribunus plebis eo anno fuit. is consulibus
absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per
aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime
in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile
liberae ciuitati inuehebatur:
3.9.3nomine enim tantum minus
inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;
3.9.4quippe
duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate,
qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum
omniaque supplicia uerterent in plebem.
3.9.5quae ne aeterna
illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri
creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus
in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem
ac licentiam suam pro lege habituros.
3.9.6qua promulgata
lege cum timerent patres ne absentibus consulibus
iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur,
qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est
inuectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent
tribunum, relictum minarum atque terroris sit:
3.9.7insidiatum
eum et tempore capto adortum rem publicam. si quem
similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di
tribunum dedissent, non potuisse sisti.