4.1.3id uero si fieret, non uolgari modo
cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem
summum imperium credebant.
4.1.4laeti ergo audiere patres
Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et
Ueientes depopulatos extrema agri Romani, et Uolscos
Aequosque ob communitam Uerruginem fremere; adeo uel
infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.
4.1.5his itaque
in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum
conticescerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum
armaque ui summa apparari iubent, si quo intentius possit
quam T. Quinctio consule apparatum sit.
4.1.6tum C. Canuleius,
pauca in senatu uociferatus, nequiquam territando
consules auertere plebem a cura nouarum legum, nunquam
eos se uiuo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata
ab se collegisque essent plebes sciuisset, confestim ad
contionem aduocauit.
ch. 2
4.2.1
eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus
populum in consules incitabat. negabant consules
iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad
finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo
non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam
consulum culpa accidere.
4.2.2cuius rei praemium sit in ciuitate,
eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic
bello fieri.
4.2.3maximum Romae praemium seditionum esse;
4.2.4ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [reminiscerentur
quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent,
quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs
gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo
non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam
honorati seditionum auctores essent.