Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.9.14 Liv. 4.10.6 (English) >>Liv. 4.11.3

4.10.3dedi imperatorem, arma poni iubet, †fatentes uictos se esse et imperio parere†; aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infensum uictoriam potius ex Uolscis quam pacem infidam Romam relaturum.

4.10.4Uolsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera aduersa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine uersi, dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi, cum singulis uestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur;

4.10.5et cum haud procul urbe Tusculo consedissent, uetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt poenas, uix nuntiis caedis relictis.

4.10.6Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit; demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae auaritiae monumentum uidebatur.

4.10.7consul triumphans in urbem redit, Cluilio duce Uolscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.

4.10.8aequauit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticam curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres seuerum consulem et plebs satis comem crediderint.

4.10.9et aduersus tribunos auctoritate plura quam certamine tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti uitaque omnis consulariter acta uerendum paene ipsum magis quam honorem faciebant. eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.9.14 Liv. 4.10.6 (English) >>Liv. 4.11.3

Powered by PhiloLogic