Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.9.14 | Liv. 4.10.7 (English) | >>Liv. 4.11.5 |
4.10.4Uolsci exiguam
spem in armis alia undique abscisa cum temptassent , praeter
cetera aduersa loco quoque iniquo ad pugnam congressi , iniquiore
ad fugam , cum ab omni parte caederentur , ad preces
a certamine uersi , dedito imperatore traditisque armis sub
iugum missi , cum singulis uestimentis ignominiae cladisque
pleni dimittuntur ;
4.10.5et cum haud procul urbe Tusculo consedissent ,
uetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt
poenas , uix nuntiis caedis relictis .
Romanus Ardeae
turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis
bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit ;
demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani
Ardeates credebant ; senatui superesse aliquid ad delendum
publicae auaritiae monumentum uidebatur .
consul triumphans
in urbem redit , Cluilio duce Uolscorum ante currum
ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium
sub iugum miserat .
aequauit , quod haud facile est , Quinctius consul togatus
armati gloriam collegae , quia concordiae pacisque domesticam
curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut
eum et patres seuerum consulem et plebs satis comem crediderint .
4.10.9et aduersus tribunos auctoritate plura quam certamine
tenuit ; quinque consulatus eodem tenore gesti uitaque
omnis consulariter acta uerendum paene ipsum magis quam
honorem faciebant . eo tribunorum militarium nulla mentio
his consulibus fuit ;
4.10.6
4.10.7
4.10.8
ch. 11
4.11.1
4.11.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.9.14 | Liv. 4.10.7 (English) | >>Liv. 4.11.5 |