Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.7 Liv. 4.11.4 (English) >>Liv. 4.12.6

4.11.1 consules creant M. Fabium Uibulanum, Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius consules,

4.11.2quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subuentum,

4.11.3eo impensius ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam ciuitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa aduersus Uolscos scriberentur.

4.11.4hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.

4.11.5sic ager ad Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus M. Aebutius Helua.

4.11.6qui praeter minime populare ministerium <cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,

4.11.7uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, [coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem integritatis iustitiaeque habebant uitauere.

ch. 12 4.12.1 pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus.

4.12.2ludi ab decemuiris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto uoti eo anno facti sunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.7 Liv. 4.11.4 (English) >>Liv. 4.12.6

Powered by PhiloLogic