Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.10.8 | Liv. 4.11.7 (English) | >>Liv. 4.12.8 |
4.11.4hoc palam relatum
in tabulas , ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi
consilium initum ; consenserant autem ut , multo maiore
parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta , nec
ager ullus diuideretur nisi is , qui interceptus iudicio infami
erat , nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis
diuisus esset , gleba ulla agri adsignaretur .
sic ager ad
Ardeates rediit . triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam
creati Agrippa Menenius T . Cloelius Siculus
M . Aebutius Helua .
qui praeter minime populare ministerium
<cum > agro adsignando sociis quem populus Romanus
suum iudicasset [cum ] plebem offendissent , ne primoribus
quidem patrum satis accepti , quod nihil gratiae cuiusquam
dederant ,
4.11.7uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis ,
[coloni adscripti ] remanendo in colonia quam testem integritatis
iustitiaeque habebant uitauere .
4.11.5
4.11.6
ch. 12
4.12.1
4.12.2
4.12.3
4.12.4
4.12.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.10.8 | Liv. 4.11.7 (English) | >>Liv. 4.12.8 |