Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.9 Liv. 4.12.2 (English) >>Liv. 4.12.11

4.11.5sic ager ad Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus M. Aebutius Helua.

4.11.6qui praeter minime populare ministerium <cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,

4.11.7uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, [coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem integritatis iustitiaeque habebant uitauere.

ch. 12 4.12.1 pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus.

4.12.2ludi ab decemuiris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto uoti eo anno facti sunt.

4.12.3causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus,

4.12.4neque ut de agris diuidendis plebi referrent consules ad senatum peruincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt;

4.12.5ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.

4.12.6sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in ceruices accepto;

4.12.7unum afuit bellum externum; quo si adgrauatae res essent, uix ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame mala, seu aduersus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem, nunc neglegentiam consulum accusabant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.9 Liv. 4.12.2 (English) >>Liv. 4.12.11

Powered by PhiloLogic