4.11.6qui praeter minime populare ministerium
<cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus
suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus
quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam
dederant,
4.11.7uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis,
[coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem integritatis
iustitiaeque habebant uitauere.
ch. 12
4.12.1
pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio
Paculo et M. Papirio Crasso consulibus.
4.12.2ludi ab decemuiris
per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto
uoti eo anno facti sunt.
4.12.3causa seditionum nequiquam
a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa
denuntiando factus,
4.12.4neque ut de agris diuidendis plebi
referrent consules ad senatum peruincere potuit, et cum
magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum
an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari
iussi sunt;
4.12.5ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se
dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello
neque belli apparatu opus esset.
4.12.6sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo
Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici
clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno
prope per largitionis dulcedinem in ceruices accepto;
4.12.7unum
afuit bellum externum; quo si adgrauatae res essent, uix
ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame
mala, seu aduersus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum
et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque
traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc
fraudem, nunc neglegentiam consulum accusabant.