Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.11.7 | Liv. 4.12.8 (English) | >>Liv. 4.13.6 |
4.12.6sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo
Geganio Macerino L . Menenio Lanato consulibus multiplici
clade ac periculo insignis , seditionibus , fame , regno
prope per largitionis dulcedinem in ceruices accepto ;
4.12.7unum
afuit bellum externum ; quo si adgrauatae res essent , uix
ope deorum omnium resisti potuisset . coepere a fame
mala , seu aduersus annus frugibus fuit , seu dulcedine contionum
et urbis deserto agrorum cultu ; nam utrumque
traditur . et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc
fraudem , nunc neglegentiam consulum accusabant .
postremo
perpulere plebem , haud aduersante senatu , ut L . Minucius
praefectus annonae crearetur , felicior in eo magistratu ad
custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii
sui , quamquam postremo annonae quoque leuatae haud
immeritam et gratiam et gloriam tulit .
qui cum multis
circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam
missis , nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti
aduectum est , nullum momentum annonae fecisset ,
et reuolutus ad dispensationem inopiae ,
4.12.10profiteri cogendo
frumentum et uendere quod usui menstruo superesset , fraudandoque
parte diurni cibi seruitia , criminando inde et obiciendo
irae populi frumentarios , acerba inquisitione aperiret
magis quam leuaret inopiam ,
4.12.11multi ex plebe , spe amissa ,
potius quam ut cruciarentur trahendo animam , capitibus
obuolutis se in Tiberim praecipitauerunt .
4.12.8
4.12.9
ch. 13
4.13.1
4.13.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.11.7 | Liv. 4.12.8 (English) | >>Liv. 4.13.6 |