Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.13.3 Liv. 4.13.10 (English) >>Liv. 4.14.3

4.13.8hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius priuatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum uersaretur, rem compertam ad senatum defert:

4.13.9tela in domum Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: cetera iam conuenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti uanique auctor esset, ea deferre.

4.13.10quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in priuata domo passi essent fieri, et nouos consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam uindicem,

4.13.11tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad dissoluendum imperium latis, nequaquam tantum uirium in magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicandam quantum animi haberent. opus esse non forti solum uiro sed etiam libero exsolutoque legum uinclis.

4.13.12itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse. adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et quid sibi uellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent.

4.13.13dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo sed etiam uirtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.13.3 Liv. 4.13.10 (English) >>Liv. 4.14.3

Powered by PhiloLogic