Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.13.4 | Liv. 4.13.11 (English) | >>Liv. 4.14.3 |
4.13.9tela in domum
Maeli conferri , eumque contiones domi habere , ac non dubia
regni consilia esse . tempus agendae rei nondum stare :
cetera iam conuenisse : et tribunos mercede emptos ad prodendam
libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria
esse . serius se paene quam tutum fuerit , ne cuius
incerti uanique auctor esset , ea deferre .
quae postquam
sunt audita , cum undique primores patrum et prioris anni
consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis
in priuata domo passi essent fieri , et nouos consules quod
exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum
deferretur , quae consulem non auctorem solum desideraret
sed etiam uindicem ,
4.13.11tum Quinctius consules immerito
increpari ait , qui constricti legibus de prouocatione ad dissoluendum
imperium latis , nequaquam tantum uirium in
magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicandam quantum
animi haberent . opus esse non forti solum uiro sed etiam
libero exsolutoque legum uinclis .
itaque se dictatorem
L . Quinctium dicturum ; ibi animum parem tantae potestati
esse . adprobantibus cunctis , primo Quinctius abnuere et
quid sibi uellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimicationi
obicerent .
dein cum undique plus in illo senili
animo non consilii modo sed etiam uirtutis esse quam in
omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent ,
et consul nihil remitteret ,
4.13.14precatus tandem deos immortales
Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno
dedecoriue rei publicae esset , dictator a consule dicitur .
ipse deinde C . Seruilium Ahalam magistrum equitum dicit .
4.13.10
4.13.12
4.13.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.13.4 | Liv. 4.13.11 (English) | >>Liv. 4.14.3 |