Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.12.7 Liv. 4.13.4 (English) >>Liv. 4.13.11

4.12.11multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obuolutis se in Tiberim praecipitauerunt.

ch. 13 4.13.1 tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est adgressus.

4.13.2frumento namque ex Etruria priuata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;

4.13.3plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis priuati, secum trahere, haud dubium consulatum fauore ac spe despondentem.

4.13.4ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus inuitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod ingens exsudandum esset praemium fore.

4.13.5iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisue satis consiliis oppressit.

4.13.6consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus uir nouanti res; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat cognomen;

4.13.7et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.

4.13.8hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius priuatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum uersaretur, rem compertam ad senatum defert:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.12.7 Liv. 4.13.4 (English) >>Liv. 4.13.11

Powered by PhiloLogic