Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.12.8 | Liv. 4.13.5 (English) | >>Liv. 4.13.12 |
4.13.2frumento namque ex Etruria priuata pecunia
per hospitum clientiumque ministeria coempto , quae , credo ,
ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento
fuerat , largitiones frumenti facere instituit ;
4.13.3plebemque hoc
munere delenitam , quacumque incederet , conspectus elatusque
supra modum hominis priuati , secum trahere , haud
dubium consulatum fauore ac spe despondentem .
ipse , ut
est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet ,
ad altiora et non concessa tendere et , quoniam consulatus
quoque eripiendus inuitis patribus esset , de regno agitare :
id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine
quod ingens exsudandum esset praemium fore .
iam comitia
consularia instabant ; quae res eum necdum compositis
maturisue satis consiliis oppressit .
consul sextum creatus
T . Quinctius Capitolinus , minime opportunus uir nouanti
res ; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat
cognomen ;
4.13.7et L . Minucius praefectus annonae seu refectus
seu , quoad res posceret , in incertum creatus ; nihil enim
constat , nisi in libros linteos utroque anno relatum inter
magistratus praefecti nomen .
hic Minucius eandem publice
curationem agens quam Maelius priuatim agendam susceperat ,
cum in utraque domo genus idem hominum uersaretur ,
rem compertam ad senatum defert :
4.13.9tela in domum
Maeli conferri , eumque contiones domi habere , ac non dubia
regni consilia esse . tempus agendae rei nondum stare :
cetera iam conuenisse : et tribunos mercede emptos ad prodendam
libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria
esse . serius se paene quam tutum fuerit , ne cuius
incerti uanique auctor esset , ea deferre .
4.13.4
4.13.5
4.13.6
4.13.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.12.8 | Liv. 4.13.5 (English) | >>Liv. 4.13.12 |