Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.12.9 | Liv. 4.13.8 (English) | >>Liv. 4.13.13 |
4.13.4ipse , ut
est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet ,
ad altiora et non concessa tendere et , quoniam consulatus
quoque eripiendus inuitis patribus esset , de regno agitare :
id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine
quod ingens exsudandum esset praemium fore .
iam comitia
consularia instabant ; quae res eum necdum compositis
maturisue satis consiliis oppressit .
consul sextum creatus
T . Quinctius Capitolinus , minime opportunus uir nouanti
res ; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat
cognomen ;
4.13.7et L . Minucius praefectus annonae seu refectus
seu , quoad res posceret , in incertum creatus ; nihil enim
constat , nisi in libros linteos utroque anno relatum inter
magistratus praefecti nomen .
hic Minucius eandem publice
curationem agens quam Maelius priuatim agendam susceperat ,
cum in utraque domo genus idem hominum uersaretur ,
rem compertam ad senatum defert :
4.13.9tela in domum
Maeli conferri , eumque contiones domi habere , ac non dubia
regni consilia esse . tempus agendae rei nondum stare :
cetera iam conuenisse : et tribunos mercede emptos ad prodendam
libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria
esse . serius se paene quam tutum fuerit , ne cuius
incerti uanique auctor esset , ea deferre .
quae postquam
sunt audita , cum undique primores patrum et prioris anni
consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis
in priuata domo passi essent fieri , et nouos consules quod
exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum
deferretur , quae consulem non auctorem solum desideraret
sed etiam uindicem ,
4.13.5
4.13.6
4.13.8
4.13.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.12.9 | Liv. 4.13.8 (English) | >>Liv. 4.13.13 |