Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.13.12 Liv. 4.14.4 (English) >>Liv. 4.15.5

4.14.1 postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset conuersaque in eum plebs nouitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam uim tanti imperii cernerent,

4.14.2expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent,

4.14.3missus ab dictatore Seruilius magister equitum ad Maelium 'uocat te' inquit, 'dictator'. cum pauidus ille quid uellet quaereret, Seruiliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,

4.14.4tunc Maelius recipere se in cateruam suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,

4.14.5quod plebi benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neue ante oculos suos trucidari sinerent.

4.14.6haec eum uociferantem adsecutus Ahala Seruilius obtruncat; respersusque cruore [obtruncati], stipatus caterua patriciorum iuuenum, dictatori renuntiat uocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam habere.

4.14.7tum dictator 'macte uirtute' inquit, 'C. Seruili, esto liberata re publica'.

ch. 15 4.15.1 tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem uocari iussit, et Maelium iure caesum pronuntiauit etiamsi regni crimine insons fuerit, qui uocatus a magistro equitum ad dictatorem non uenisset.

4.15.2se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; uim parantem ne iudicio se committeret, ui coercitum esse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.13.12 Liv. 4.14.4 (English) >>Liv. 4.15.5

Powered by PhiloLogic