Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.14.5 Liv. 4.15.7 (English) >>Liv. 4.16.5

4.15.4ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemuiros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp.

4.15.5Maelius spem regni conceperit. et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere uiam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit:

4.15.6Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium diuitembilibrisfarris sperasse libertatem se ciuium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum uictorem finitimorum omnium populum in seruitutem perlici posse,

4.15.7ut quem senatorem concoquere ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum,

4.15.8nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum redigere.

ch. 16 4.16.1 domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium appellatum est.

4.16.2L. Minuciusboue auratoextra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi diuisit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.14.5 Liv. 4.15.7 (English) >>Liv. 4.16.5

Powered by PhiloLogic