4.15.5Maelius spem regni conceperit. et quis homo? quamquam
nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad
dominationem pandere uiam; sed tamen Claudios, Cassios
consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus,
splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit:
4.15.6Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam
sperandus fuerit, frumentarium diuitem †bilibris† farris
sperasse libertatem se ciuium suorum emisse, ciboque obiciendo
ratum uictorem finitimorum omnium populum in
seruitutem perlici posse,
4.15.7ut quem senatorem concoquere
ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis
orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum,
nec satis esse sanguine eius expiatum,
4.15.8nisi tecta parietesque
intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur
bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere
itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum
redigere.
ch. 16
4.16.1
domum deinde, ut monumento area esset oppressae
nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium appellatum
est.
4.16.2L. Minucius †boue aurato† extra portam
Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia frumentum
Maelianum assibus in modios aestimatum plebi
diuisit.
4.16.3hunc Minucium apud quosdam auctores transisse
a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum
seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio;
4.16.4ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri
passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum,
nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse
aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis
titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam
cooptare liceret.