4.15.7ut quem senatorem concoquere
ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis
orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum,
nec satis esse sanguine eius expiatum,
4.15.8nisi tecta parietesque
intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur
bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere
itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum
redigere.
ch. 16
4.16.1
domum deinde, ut monumento area esset oppressae
nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium appellatum
est.
4.16.2L. Minucius †boue aurato† extra portam
Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia frumentum
Maelianum assibus in modios aestimatum plebi
diuisit.
4.16.3hunc Minucium apud quosdam auctores transisse
a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum
seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio;
4.16.4ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri
passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum,
nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse
aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis
titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam
cooptare liceret.
4.16.5Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio
tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et
criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem
querique indignam necem Maeli non destiterant.
4.16.6peruicerunt
igitur ut tribunorum militum potius quam consulum
comitia haberentur, haud dubii quin sex locis—tot enim iam
creari licebat—et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore
Maelianae caedis, crearentur.