Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.15.4 Liv. 4.16.4 (English) >>Liv. 4.17.4

4.15.8nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum redigere.

ch. 16 4.16.1 domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium appellatum est.

4.16.2L. Minuciusboue auratoextra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi diuisit.

4.16.3hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio;

4.16.4ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.

4.16.5Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.

4.16.6peruicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locistot enim iam creari licebatet plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.

4.16.7plebs quamquam agitata multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus quaerebatur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.15.4 Liv. 4.16.4 (English) >>Liv. 4.17.4

Powered by PhiloLogic