Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.15.8 Liv. 4.16.7 (English) >>Liv. 4.17.8

4.16.4ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.

4.16.5Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.

4.16.6peruicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locistot enim iam creari licebatet plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.

4.16.7plebs quamquam agitata multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus quaerebatur.

4.16.8praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, uir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.

ch. 17 4.17.1 in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium [Ueientium regem] ac Ueientes defecere.

4.17.2maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam noui consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt.

4.17.3leuant quidam regis facinus; in tesserarum prospero iactu uocem eius ambiguam, ut occidi iussisse uideretur, a Fidenatibus

4.17.4exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem incredibilem, interuentu Fidenatium, nouorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non auersum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem uersum facinus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.15.8 Liv. 4.16.7 (English) >>Liv. 4.17.8

Powered by PhiloLogic