Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.17.1 Liv. 4.17.11 (English) >>Liv. 4.18.7

4.17.8a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo proelio conflixit, nec incruentam uictoriam rettulit. maior itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit; et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aemilium iussit.

4.17.9is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuuenem, dixit.

4.17.10ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos <T.> Quinctium Capitolinum et M. Fabium Uibulanum sequi se dictator iussit.

4.17.11cum potestas maior tum uir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submouere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt.

4.17.12tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat uallo interposito. postero die in aciem eduxit.

ch. 18 4.18.1 inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.

4.18.2Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.

4.18.3dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.17.1 Liv. 4.17.11 (English) >>Liv. 4.18.7

Powered by PhiloLogic