4.17.9is magistrum equitum ex collegio prioris
anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant,
L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuuenem, dixit.
4.17.10ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli
periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus.
legatos <T.> Quinctium Capitolinum et M. Fabium Uibulanum
sequi se dictator iussit.
4.17.11cum potestas maior tum uir
quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem
submouere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt
referentes castra, nec ante in campos degressi sunt
quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt.
4.17.12tum demum
castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et
dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit
in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat uallo
interposito. postero die in aciem eduxit.
ch. 18
4.18.1
inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab
domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere
pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello
esse.
4.18.2Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia,
ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero
die se pugnaturum edicit.
4.18.3dictatori ac Romanis, quod detractasset
pugnam hostis, animi accessere; posteroque die
iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus
ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in
medium campi procedunt.
4.18.4Ueiens multitudine abundans,
qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post
montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit
instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci
tenerent, medii Fidenates essent.