Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.16.5 | Liv. 4.17.5 (English) | >>Liv. 4.18.1 |
4.17.1
in horum magistratu Fidenae , colonia Romana , ad Lartem
Tolumnium [Ueientium regem ] ac Ueientes defecere .
maius
additum defectioni scelus : C . Fulcinium , Cloelium Tullum ,
Sp . Antium , L . Roscium , legatos Romanos , causam noui
consilii quaerentes , iussu Tolumni interfecerunt .
leuant
quidam regis facinus ; in tesserarum prospero iactu uocem
eius ambiguam , ut occidi iussisse uideretur , a Fidenatibus
4.17.4exceptam causam mortis legatis fuisse ,—rem incredibilem ,
interuentu Fidenatium , nouorum sociorum , consulentium de
caede ruptura ius gentium , non auersum ab intentione lusus
animum nec deinde in errorem uersum facinus .
propius
est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem
ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse .
legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris
positae sunt .
cum Ueientibus Fidenatibusque , praeterquam finitimis
populis , ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox
dimicatio instabat .
itaque ad curam summae rerum quieta
plebe tribunisque eius , nihil controuersiae fuit quin consules
crearentur M . Geganius Macerinus tertium et L . Sergius
Fidenas .
a bello credo quod deinde gessit appellatum ; hic
enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo
proelio conflixit , nec incruentam uictoriam rettulit . maior
itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus
fuit ; et senatus , ut in trepidis rebus , dictatorem dici Mam .
Aemilium iussit .
is magistrum equitum ex collegio prioris
anni , quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant ,
L . Quinctium Cincinnatum , dignum parente iuuenem , dixit .
4.17.2
4.17.3
4.17.5
4.17.6
4.17.7
4.17.8
4.17.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.16.5 | Liv. 4.17.5 (English) | >>Liv. 4.18.1 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)