Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.17.10 Liv. 4.18.4 (English) >>Liv. 4.19.5

4.18.1 inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.

4.18.2Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.

4.18.3dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.

4.18.4Ueiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.

4.18.5dictator dextro cornu aduersus Faliscos, sinistro contra Ueientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit.

4.18.6parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex <ea ab> auguribus, simul aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum.

4.18.7quod simul [ubi] conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti ui conflixit.

4.18.8nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat, equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.

ch. 19 4.19.1 erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.17.10 Liv. 4.18.4 (English) >>Liv. 4.19.5

Powered by PhiloLogic