Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.18.6 | Liv. 4.19.7 (English) | >>Liv. 4.20.7 |
4.19.4calcaribus subditis infesta
cuspide in unum fertur hostem ; quem cum ictum equo
deiecisset , confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit .
4.19.5adsurgentem ibi regem umbone resupinat , repetitumque
saepius cuspide ad terram adfixit . tum exsangui
detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens
terrore caesi regis hostes fundit . ita equitum quoque fusa
acies , quae una fecerat anceps certamen .
dictator legionibus
fugatis instat et ad castra compulsos caedit . Fidenatium
plurimi locorum notitia effugere in montes . Cossus Tiberim
cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem
detulit praedam ad urbem .
inter proelium et ad castra
Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolumnio ,
ut ante dictum est , ad castra missam .
Fabius Uibulanus
corona primum uallum defendit ; intentos deinde hostes
in uallum , egressus dextra principali cum triariis , repente
inuadit . quo pauore iniecto caedes minor , quia pauciores
erant , fuga non minus trepida quam in acie fuit .
4.19.6
4.19.7
4.19.8
ch. 20
4.20.1
4.20.2
4.20.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.18.6 | Liv. 4.19.7 (English) | >>Liv. 4.20.7 |