Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.8 Liv. 4.2.14 (English) >>Liv. 4.3.8

4.2.12illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes non patiantur,

4.2.13sed audeat Canuleius in senatu proloqui se nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et Aequis et Ueientibus allaturam?

4.2.14nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus ciuium quam aduersus hostium arma.

ch. 3 4.3.1 cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et aduersus consules ita disseruit:

4.3.2'quanto opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis, saepe equidem et ante uideor animaduertisse,

4.3.3nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?

4.3.4altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam uictis dedimus:

4.3.5altera nihil noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus uelit populus Romanus honores mandet.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.8 Liv. 4.2.14 (English) >>Liv. 4.3.8

Powered by PhiloLogic