Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.1.1 Liv. 4.2.4 (English) >>Liv. 4.2.9

4.1.6tum C. Canuleius, pauca in senatu uociferatus, nequiquam territando consules auertere plebem a cura nouarum legum, nunquam eos se uiuo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes sciuisset, confestim ad contionem aduocauit.

ch. 2 4.2.1 eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere.

4.2.2cuius rei praemium sit in ciuitate, eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri.

4.2.3maximum Romae praemium seditionum esse;

4.2.4ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores essent.

4.2.5quas quantasque res C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum priuatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit.

4.2.6quam enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.1.1 Liv. 4.2.4 (English) >>Liv. 4.2.9

Powered by PhiloLogic