Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.1.6 Liv. 4.2.6 (English) >>Liv. 4.2.13

4.2.4ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores essent.

4.2.5quas quantasque res C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum priuatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit.

4.2.6quam enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors.

4.2.7parum id uideri quod omnia diuina humanaque turbentur: iam ad consulatum uolgi turbatores accingi. et primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe uelit populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque consules fore.

4.2.8ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur.

4.2.9certum habere maiores quoque, si diuinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram,

4.2.10primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse. <reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.1.6 Liv. 4.2.6 (English) >>Liv. 4.2.13

Powered by PhiloLogic