Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.20.3 | Liv. 4.20.10 (English) | >>Liv. 4.21.7 |
4.20.8qui si ea in re sit error quod tam ueteres annales
quodque magistratuum libri , quos linteos in aede repositos
Monetae Macer Licinius citat identidem auctores , septimo
post demum anno cum T . Quinctio Poeno A . Cornelium
Cossum consulem habeant , existimatio communis omnibus
est .
nam etiam illud accedit , ne tam clara pugna in eum
annum transferri posset , quod imbelle triennium ferme
pestilentia inopiaque frugum circa A . Cornelium consulem
fuit , adeo ut quidam annales uelut funesti nihil praeter
nomina consulum suggerant .
tertius ab consulatu Cossi
annus tribunum eum militum consulari potestate habet ,
eodem anno magistrum equitum ; quo in imperio alteram
insignem edidit pugnam equestrem .
ea libera coniectura est .
sed , ut ego arbitror , uana uersare in omnes opiniones licet ,
cum auctor pugnae , recentibus spoliis in sacra sede positis ,
Iouem prope ipsum , cui uota erant , Romulumque intuens ,
haud spernendos falsi tituli testes , se A . Cornelium Cossum
consulem scripserit .
4.20.9
4.20.10
4.20.11
ch. 21
4.21.1
4.21.2
4.21.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.20.3 | Liv. 4.20.10 (English) | >>Liv. 4.21.7 |