Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.19.6 | Liv. 4.20.4 (English) | >>Liv. 4.21.1 |
4.20.1
omnibus locis re bene gesta , dictator senatus consulto iussuque
populi triumphans in urbem rediit .
longe maximum
triumphi spectaculum fuit Cossus , spolia opima regis interfecti
gerens ; in eum milites carmina incondita aequantes
eum Romulo canere .
spolia in aede Iouis Feretri prope
Romuli spolia quae , prima opima appellata , sola ea tempestate
erant , cum sollemni dedicatione dono fixit ; auerteratque
in se a curru dictatoris ciuium ora et celebritatis eius
diei fructum prope solus tulerat .
dictator coronam auream ,
libram pondo , ex publica pecunia populi iussu in Capitolio
Ioui donum posuit .
omnes ante me auctores secutus , A . Cornelium Cossum
tribunum militum secunda spolia opima Iouis Feretri templo
intulisse exposui ;
4.20.6ceterum , praeterquam quod ea rite opima
spolia habentur , quae dux duci detraxit nec ducem nouimus
nisi cuius auspicio bellum geritur , titulus ipse spoliis inscriptus
illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse .
hoc ego
cum Augustum Caesarem , templorum omnium conditorem
aut restitutorem , ingressum aedem Feretri Iouis quam uetustate
dilapsam refecit , se ipsum in thorace linteo scriptum
legisse audissem , prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum
suorum Caesarem , ipsius templi auctorem , subtrahere
testem .
qui si ea in re sit error quod tam ueteres annales
quodque magistratuum libri , quos linteos in aede repositos
Monetae Macer Licinius citat identidem auctores , septimo
post demum anno cum T . Quinctio Poeno A . Cornelium
Cossum consulem habeant , existimatio communis omnibus
est .
4.20.2
4.20.3
4.20.4
4.20.5
4.20.7
4.20.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.19.6 | Liv. 4.20.4 (English) | >>Liv. 4.21.1 |