Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.4 Liv. 4.21.1 (English) >>Liv. 4.21.9

4.20.9nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales uelut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.

4.20.10tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem.

4.20.11ea libera coniectura est. sed, ut ego arbitror, uana uersare in omnes opiniones licet, cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, Iouem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.

ch. 21 4.21.1 M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Ueientem ac Faliscum ducti. praedae abactae hominum pecorumque;

4.21.2hostis in agris nusquam inuentus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae quia pestilentia populum inuasit.

4.21.3et seditiones domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Seruili Ahalae tulerat,

4.21.4falsis criminibus a Minucio circumuentum Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere.

4.21.5ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumuiris praeeuntibus est facta.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.4 Liv. 4.21.1 (English) >>Liv. 4.21.9

Powered by PhiloLogic