4.20.10tertius ab consulatu Cossi
annus tribunum eum militum consulari potestate habet,
eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram
insignem edidit pugnam equestrem.
4.20.11ea libera coniectura est.
sed, ut ego arbitror, uana uersare in omnes opiniones licet,
cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis,
Iouem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens,
haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum
consulem scripserit.
ch. 21
4.21.1
M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus
exercitus in agrum Ueientem ac Faliscum ducti. praedae
abactae hominum pecorumque;
4.21.2hostis in agris nusquam
inuentus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non
oppugnatae quia pestilentia populum inuasit.
4.21.3et seditiones
domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno
plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et
Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis
Seruili Ahalae tulerat,
4.21.4falsis criminibus a Minucio circumuentum
Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati
obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere.
4.21.5ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque
ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in
agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumuiris
praeeuntibus est facta.
4.21.6pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Uerginio
consulibus tantum metus <et> uastitatis in urbe agrisque
fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro
4.21.7Romano exiret belliue inferendi memoria patribus aut plebi
esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut
muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.